Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.2 Liv. 7.30.9 (English) >>Liv. 7.30.18

7.30.6Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus uestris in amicitiam uenimus uestram.

7.30.7Aequis Uolscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se mouerint, ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus.

7.30.8subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt, quod propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra, continens imperium usque ad nos habebitis.

7.30.9acerbum ac miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus.

7.30.10si defenditis, uestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an Samnitium uiribus accedere malitis, deliberate.

7.30.11omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam, uestrum auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui [eam] implorantibus aliis auxilium dum supra uires suas praestant, †omnesipsi in hanc necessitatem uenerunt.

7.30.12quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse.

7.30.13nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos ueniunt.

7.30.14an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.2 Liv. 7.30.9 (English) >>Liv. 7.30.18

Powered by PhiloLogic