Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.19 Liv. 7.31.5 (English) >>Liv. 7.32.1

7.31.2'auxilio uos, Campani, dignos censet senatus; sed ita uobiscum amicitiam institui par est, ne qua uetustior amicitia ac societas uioletur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines uiolatura, aduersus Samnites uobis negamus; legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne

7.31.3qua uobis uis fiat.' ad ea princeps legationissic enim domo mandatum attulerant—'quando quidem' inquit, 'nostra tueri aduersus uim atque iniuria iusta ui non uoltis, uestra certe defendetis;

7.31.4itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, diuina humanaque omnia in uestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur dediticii uestri passuri'.

7.31.5sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in uestibulo curiae procubuerunt.

7.31.6commoti patres uice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.

7.31.7tum iam fides agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent.

7.31.8legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent;

7.31.9peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.19 Liv. 7.31.5 (English) >>Liv. 7.32.1

Powered by PhiloLogic