Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.32.3 | Liv. 7.32.12 (English) | >>Liv. 7.33.4 |
7.32.9qui omnia circa se , Sabinos Etruriam Latinos Hernicos
Aequos Uolscos Auruncos , domita armis habeat ; qui Gallos
tot proeliis caesos postremo in mare ac naues fuga compulerit ?
7.32.10cum gloria belli ac uirtute sua quemque fretos ire
in aciem debere , tum etiam intueri cuius ductu auspicioque
ineunda pugna sit ,
7.32.11utrum qui , audiendus dumtaxat , magnificus
adhortator sit , uerbis tantum ferox , operum militarium
expers , an qui et ipse tela tractare , procedere ante signa ,
uersari media in mole pugnae sciat .
facta mea , non dicta
uos , milites ' inquit , 'sequi uolo , nec disciplinam modo sed
exemplum etiam a me petere . non factionibus [modo ] nec
per coitiones usitatas nobilibus sed hac dextra mihi tres
consulatus summamque laudem peperi .
fuit cum hoc
dici poterat : patricius enim eras et a liberatoribus
patriae ortus , et eodem anno familia ista consulatum
quo urbs haec consulem habuit :
7.32.14nunc iam nobis
patribus uobisque plebei promiscuus consulatus patet nec
generis , ut ante , sed uirtutis est praemium . proinde summum
quodque spectate , milites , decus .
non , si mihi nouum hoc
Coruini cognomen dis auctoribus homines dedistis , Publicolarum
uetustum familiae nostrae cognomen memoria
excessit ;
7.32.16semper ego plebem Romanam militiae domique ,
priuatus , in magistratibus paruis magnisque , aeque tribunus
ac consul , eodem tenore per omnes deinceps consulatus
colo atque colui .
nunc , quod instat , dis bene iuuantibus
nouum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum
petite .'
7.32.12'
7.32.13
7.32.15
7.32.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.32.3 | Liv. 7.32.12 (English) | >>Liv. 7.33.4 |