Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.32.8 Liv. 7.32.17 (English) >>Liv. 7.33.10

7.32.13fuit cum hoc dici poterat: patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit:

7.32.14nunc iam nobis patribus uobisque plebei promiscuus consulatus patet nec generis, ut ante, sed uirtutis est praemium. proinde summum quodque spectate, milites, decus.

7.32.15non, si mihi nouum hoc Coruini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum uetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;

7.32.16semper ego plebem Romanam militiae domique, priuatus, in magistratibus paruis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.

7.32.17nunc, quod instat, dis bene iuuantibus nouum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.'

ch. 33 7.33.1 non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud grauate munia obeundo.

7.33.2in ludo praeterea militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; uincere ac uinci uoltu eodem nec quemquam aspernari parem qui se offerret;

7.33.3factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.

7.33.4itaque uniuersus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.

7.33.5proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.

7.33.6Samnitibus ferociam augebant nouae res gestae et paucos ante dies geminata uictoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.32.8 Liv. 7.32.17 (English) >>Liv. 7.33.10

Powered by PhiloLogic