Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.32.1 Liv. 7.32.9 (English) >>Liv. 7.33.1

7.32.6paucis suos adhortatus ne nouum bellum eos nouusque hostis terreret: quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire.

7.32.7ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent uirtutem; qualescumque inter se certauerint, necesse fuisse alteram partem uinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam ui hostium uictos esse.

7.32.8quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium aduersus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret;

7.32.9qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Uolscos Auruncos, domita armis habeat; qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naues fuga compulerit?

7.32.10cum gloria belli ac uirtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit,

7.32.11utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, uerbis tantum ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, uersari media in mole pugnae sciat.

7.32.12'facta mea, non dicta uos, milites' inquit, 'sequi uolo, nec disciplinam modo sed exemplum etiam a me petere. non factionibus [modo] nec per coitiones usitatas nobilibus sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi.

7.32.13fuit cum hoc dici poterat: patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.32.1 Liv. 7.32.9 (English) >>Liv. 7.33.1

Powered by PhiloLogic