Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.32.17 | Liv. 7.33.10 (English) | >>Liv. 7.33.18 |
7.33.6Samnitibus ferociam augebant nouae res
gestae et paucos ante dies geminata uictoria , Romanis contra
quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis
uictoria ; utrisque tamen nouus hostis curam addebat .
pugna
indicio fuit quos gesserint animos ; namque ita conflixerunt
ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies .
tum
consul trepidationem iniciendam ratus , quando ui pelli non
poterant , equitibus immissis turbare prima signa hostium
conatur .
quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo
uoluere turmas uidit nec posse aperire in hostes uiam , reuectus
ad antesignanos legionum , cum desiluisset ex equo ,
'nostrum ' inquit , 'peditum illud , milites , est opus ;
7.33.10agitedum ,
ut me uideritis , quacumque incessero in aciem hostium ,
ferro uiam facientem , sic pro se quisque obuios sternite ; illa
omnia , qua nunc erectae micant hastae , patefacta strage
uasta cernetis .' haec dicta dederat ,
7.33.11cum equites consulis
iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem
aperiunt uiam . primus omnium consul inuadit hostem et
cum quo forte contulit gradum obtruncat .
hoc spectaculo
accensi dextra laeuaque ante se quisque memorandum proelium
cient ; stant obnixi Samnites , quamquam plura accipiunt
quam inferunt uolnera .
aliquamdiu iam pugnatum erat ; atrox caedes circa signa
Samnitium , fuga ab nulladum parte erat : adeo morte sola
uinci destinauerant animis .
itaque Romani cum et fluere
iam lassitudine uires sentirent et diei haud multum superesse ,
accensi ira concitant se in hostem .
7.33.7
7.33.8
7.33.9
7.33.12
7.33.13
7.33.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.32.17 | Liv. 7.33.10 (English) | >>Liv. 7.33.18 |