Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.32.13 Liv. 7.33.5 (English) >>Liv. 7.33.15

7.33.1 non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud grauate munia obeundo.

7.33.2in ludo praeterea militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; uincere ac uinci uoltu eodem nec quemquam aspernari parem qui se offerret;

7.33.3factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.

7.33.4itaque uniuersus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.

7.33.5proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.

7.33.6Samnitibus ferociam augebant nouae res gestae et paucos ante dies geminata uictoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat.

7.33.7pugna indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.

7.33.8tum consul trepidationem iniciendam ratus, quando ui pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur.

7.33.9quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo uoluere turmas uidit nec posse aperire in hostes uiam, reuectus ad antesignanos legionum, cum desiluisset ex equo, 'nostrum' inquit, 'peditum illud, milites, est opus;

7.33.10agitedum, ut me uideritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro uiam facientem, sic pro se quisque obuios sternite; illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage uasta cernetis.' haec dicta dederat,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.32.13 Liv. 7.33.5 (English) >>Liv. 7.33.15

Powered by PhiloLogic