Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.34.4 Liv. 7.34.13 (English) >>Liv. 7.35.6

7.34.10sed cum ira in hos magis, qui fortunam gerendae rei eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat;

7.34.11et nunc circumdare undique collem armatis uolunt, ut a consule Decium intercludant, nunc uiam patefacere, ut degressos in uallem adoriantur. incertos quid agerent nox oppressit.

7.34.12Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in aduersum collem ex superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio incessit quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrentur, opere se ualloque circumdarent.

7.34.13tum centurionibus ad se uocatis: 'quaenam illa inscitia belli ac pigritia est? aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque uictoriam pepererunt? huc atque illuc signa moueri ac modo in unum conferri modo educi uidetis; opus quidem incipit nemo, cum iam circumdati uallo potuerimus esse.

7.34.14tum uero nos similes istorum simus, si diutius hic moremur quam commodum sit. agitedum ite mecum ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus,

7.34.15exploremus.' haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis? ne ducem circumire hostes notarent, perlustrauit.

ch. 35 7.35.1 uigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se conuenirent.

7.35.2quo ubi, sicut edictum erat, taciti conuenerunt, 'hoc silentium, milites,' inquit, 'omisso militari adsensu in me audiendo seruandum est. ubi sententiam meam uobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.34.4 Liv. 7.34.13 (English) >>Liv. 7.35.6

Powered by PhiloLogic