Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.34.14 | Liv. 7.35.7 (English) | >>Liv. 7.36.3 |
7.35.4ueniendo huc exercitum egregium populo
Romano seruastis : erumpendo hinc uosmet ipsos seruate ;
digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis , ipsi nullius
auxilio egueritis .
cum eo hoste res est , qui hesterno die
delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit ,
hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non
ante uiderit quam captum a nobis ,
7.35.6nos tam paucos tot ipse
milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum ,
cum diei tantum superesset , uallo circumdederit . quem
uidentem ac uigilantem sic eluseritis , sopitum oportet fallatis ,
immo necesse est ;
7.35.7in eo enim loco res sunt nostrae ut
uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii
auctor sim .
neque enim , maneatis an abeatis hinc , deliberari
potest , cum praeter arma et animos armorum memores
nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum
sit , si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus .
ergo una est salus erumpere hinc atque abire ; id aut interdiu
aut nocte faciamus oportet .
ecce autem aliud minus
dubium ; quippe , si lux exspectetur , quae spes est non uallo
perpetuo fossaque nos saepturum hostem , qui nunc corporibus
suis subiectis undique cinxerit , ut uidetis , collem ? atqui
si nox opportuna est eruptioni , sicut est , haec profecto noctis
aptissima hora est .
signo secundae uigiliae conuenistis , quod
tempus mortales somno altissimo premit ; per corpora sopita
uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore
subito pauorem iniecturi .
7.35.5
7.35.8
7.35.9
7.35.10
7.35.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.34.14 | Liv. 7.35.7 (English) | >>Liv. 7.36.3 |