Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.34.15 Liv. 7.35.9 (English) >>Liv. 7.36.7

7.35.6nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. quem uidentem ac uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est;

7.35.7in eo enim loco res sunt nostrae ut uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii auctor sim.

7.35.8neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus.

7.35.9ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu aut nocte faciamus oportet.

7.35.10ecce autem aliud minus dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est.

7.35.11signo secundae uigiliae conuenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore subito pauorem iniecturi.

7.35.12me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. quibus haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus transite.'

ch. 36 7.36.1 omnes transierunt; uadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.

7.36.2iam euaserant media castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.34.15 Liv. 7.35.9 (English) >>Liv. 7.36.7

Powered by PhiloLogic