Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.35.5 Liv. 7.36.2 (English) >>Liv. 7.36.9

7.35.10ecce autem aliud minus dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est.

7.35.11signo secundae uigiliae conuenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore subito pauorem iniecturi.

7.35.12me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. quibus haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus transite.'

ch. 36 7.36.1 omnes transierunt; uadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.

7.36.2iam euaserant media castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset,

7.36.3Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat, quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant.

7.36.4inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad castra consulis peruadit.

7.36.5aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur esse, cum Decius 'macte uirtute' inquit, 'milites Romani, este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent;

7.36.6sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est, nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.35.5 Liv. 7.36.2 (English) >>Liv. 7.36.9

Powered by PhiloLogic