Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.35.9 Liv. 7.36.7 (English) >>Liv. 7.37.1

7.36.3Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat, quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant.

7.36.4inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad castra consulis peruadit.

7.36.5aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur esse, cum Decius 'macte uirtute' inquit, 'milites Romani, este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent;

7.36.6sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est, nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat;

7.36.7hic lucem quieti opperiamur.' dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos seruatores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.

7.36.8hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.

7.36.9ubi ad praetorium uentum est, consul classico ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;

7.36.10qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum uagari.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.35.9 Liv. 7.36.7 (English) >>Liv. 7.37.1

Powered by PhiloLogic