Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.35.12 | Liv. 7.36.8 (English) | >>Liv. 7.37.2 |
7.36.6sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est ,
nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces
silentium ac nox tegat ;
7.36.7hic lucem quieti opperiamur .' dictis
obtemperatum ; atque ubi primum inluxit , praemisso
nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur ; et
tessera data incolumes reuerti , qui sua corpora pro salute
omnium haud dubio periculo obiecissent , pro se quisque
obuiam effusi laudant , gratulantur , singulos uniuersos seruatores
suos uocant , dis laudes gratesque agunt , Decium in
caelum ferunt .
hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis
per media castra cum armato praesidio coniectis in
eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli
aequantibus .
ubi ad praetorium uentum est , consul classico
ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante
ipso Decio distulit contionem ;
7.36.10qui auctor omnia
posthabendi dum occasio in manibus esset , perpulit consulem
ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem
castellatim dissipatos adgrederetur : credere etiam aliquos ad
se sequendum emissos per saltum uagari .
iussae legiones
arma capere egressaeque castris , cum per exploratores notior
iam saltus esset , uia patentiore ad hostem ducuntur ;
7.36.12quem
incautum improuiso adortae , cum palati passim Samnitium
milites , plerique inermes , nec coire in unum nec arma capere
nec recipere intra uallum se possent , pauentem primum intra
castra compellunt , deinde castra ipsa turbatis stationibus
capiunt .
perfertur circa collem clamor fugatque ex suis
quemque praesidiis . ita magna pars absenti hosti cessit :
quos intra uallum egerat pauor —fuere autem ad triginta
milia —omnes caesi : castra direpta .
7.36.8
7.36.9
7.36.11
7.36.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.35.12 | Liv. 7.36.8 (English) | >>Liv. 7.37.2 |