Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.37.3 | Liv. 7.37.11 (English) | >>Liv. 7.38.3 |
7.37.8ibi ut militem in uallo uidit missique ab
omni parte exploratum quam in exiguum orbem contracta castra
essent —paucitatem inde hostium colligentes —rettulerunt ,
7.37.9fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque
uallum et in castra inrumpendum ; transactumque ea temeritate
bellum foret , ni duces continuissent impetum militum .
ceterum , quia multitudo sua commeatibus grauis et prius
sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul
ab rerum omnium inopia esset , placuit , dum inclusus paueret
hostis , frumentatum per agros militem duci :
7.37.11interim quieto
Romano , qui expeditus quantum umeris inter arma geri
posset frumenti secum attulisset , defutura omnia .
consul palatos per agros cum uidisset hostes , stationes
infrequentes relictas , paucis milites adhortatus ad castra
oppugnanda ducit .
quae cum primo clamore atque impetu
cepisset , pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis
ualloque caesis signa captiua in unum locum conferri iussit ;
relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa ,
graui edicto monitis ut , donec ipse reuertisset , praeda
abstinerent ,
7.37.14profectus agmine instructo , cum praemissus
eques uelut indagine dissipatos Samnites ageret , caedem
ingentem fecit .
nam neque quo signo coirent inter se
neque utrum castra peterent an longiorem intenderent
fugam , territis constare poterat ;
7.37.16tantumque fugae ac formidinis
fuit , ut ad quadraginta milia scutorum —nequaquam tot
caesis —et signa militaria cum iis quae in castris capta erant
ad centum septuaginta ad consulem deferrentur .
7.37.10
7.37.12
7.37.13
7.37.15
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.37.3 | Liv. 7.37.11 (English) | >>Liv. 7.38.3 |