Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.37.3 Liv. 7.37.12 (English) >>Liv. 7.38.5

7.37.9fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque uallum et in castra inrumpendum; transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum.

7.37.10ceterum, quia multitudo sua commeatibus grauis et prius sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paueret hostis, frumentatum per agros militem duci:

7.37.11interim quieto Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri posset frumenti secum attulisset, defutura omnia.

7.37.12consul palatos per agros cum uidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit.

7.37.13quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis ualloque caesis signa captiua in unum locum conferri iussit; relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa, graui edicto monitis ut, donec ipse reuertisset, praeda abstinerent,

7.37.14profectus agmine instructo, cum praemissus eques uelut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit.

7.37.15nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;

7.37.16tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorumnequaquam tot caesiset signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.

7.37.17tum in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.

ch. 38 7.38.1 huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus comparatis ab Romano in Paelignum uertit bellum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.37.3 Liv. 7.37.12 (English) >>Liv. 7.38.5

Powered by PhiloLogic