Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.37.9 Liv. 7.38.2 (English) >>Liv. 7.38.9

7.37.15nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;

7.37.16tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorumnequaquam tot caesiset signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.

7.37.17tum in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.

ch. 38 7.38.1 huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus comparatis ab Romano in Paelignum uertit bellum.

7.38.2neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iouis cella poneretur; fuit pondo uiginti quinque.

7.38.3consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.

7.38.4Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.

7.38.5iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium uoluptatium delenitos militum animos auertit a memoria patriae, inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:

7.38.6neque immerito suum ipsorum exemplum in eos uersurum; cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possent, quam uictor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.37.9 Liv. 7.38.2 (English) >>Liv. 7.38.9

Powered by PhiloLogic