Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.37.14 Liv. 7.38.7 (English) >>Liv. 7.39.3

7.38.4Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.

7.38.5iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium uoluptatium delenitos militum animos auertit a memoria patriae, inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:

7.38.6neque immerito suum ipsorum exemplum in eos uersurum; cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possent, quam uictor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?

7.38.7an aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?

7.38.8haec agitata occultis coniurationibus necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte prouincia euenerat, Q. Seruilio collega ad urbem relicto.

7.38.9itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque uellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post

7.38.10praesidia hibernaturadiuisa enim erant per Campaniae urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.37.14 Liv. 7.38.7 (English) >>Liv. 7.39.3

Powered by PhiloLogic