Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.38.1 | Liv. 7.38.9 (English) | >>Liv. 7.39.6 |
7.38.6neque immerito suum ipsorum
exemplum in eos uersurum ; cur autem potius Campani
agrum Italiae uberrimum , dignam agro urbem , qui nec se
nec sua tutari possent , quam uictor exercitus haberet qui
suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset ?
7.38.7an
aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate
perfrui , se militando fessos in pestilenti atque arido circa
urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis
in dies fenoris pati ?
7.38.8haec agitata occultis coniurationibus
necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul
C . Marcius Rutulus , cui Campania sorte prouincia euenerat ,
Q . Seruilio collega ad urbem relicto .
itaque cum omnia ea ,
sicut gesta erant , per tribunos comperta haberet , et aetate et
usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque
et censor fuisset , optimum ratus differendo spem quandocumque
uellent consilii exsequendi militarem impetum
frustrari , rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post
7.38.10praesidia hibernatura —diuisa enim erant per Campaniae
urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem .
eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio .
7.38.9
ch. 39
7.39.1
7.39.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.38.1 | Liv. 7.38.9 (English) | >>Liv. 7.39.6 |