Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.38.3 Liv. 7.39.1 (English) >>Liv. 7.39.9

7.38.8haec agitata occultis coniurationibus necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte prouincia euenerat, Q. Seruilio collega ad urbem relicto.

7.38.9itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque uellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post

7.38.10praesidia hibernaturadiuisa enim erant per Campaniae urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.

ch. 39 7.39.1 consul educto in aestiua milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graues iam aetate aut uiribus parum ualidos;

7.39.2auidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent; per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitterentur, magna pars ablegati.

7.39.3quam multitudinem consul alter Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat.

7.39.4et primo quidem ignari ludificationis minime inuiti domos reuisebant; postquam neque reuerti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti uiderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse:

7.39.5iam quaestiones, iam indicia, iam occulta singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.38.3 Liv. 7.39.1 (English) >>Liv. 7.39.9

Powered by PhiloLogic