Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.39.3 | Liv. 7.39.12 (English) | >>Liv. 7.40.3 |
7.39.8iam ualida admodum numero manus erat nec
quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat .
incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perueniunt
et sub iugo Albae Longae castra uallo cingunt .
perfecto
inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis
decertant , nulli ex praesentibus satis fidentes :
7.39.10quem autem
ab Roma posse exciri ? quem patrum aut plebis esse qui aut
se tanto periculo sciens offerat aut cui ex iniuria insanientis
exercitus causa recte committatur ?
7.39.11postero die cum eadem
deliberatio teneret , ex praedatoribus uagis quidam compertum
attulerunt T . Quinctium in Tusculano agrum colere ,
urbis honorumque immemorem .
patriciae hic uir gentis
erat ; cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes
alter ex uolnere claudus fecisset , ruri agere uitam procul
ambitione ac foro constituit .
nomine audito extemplo
agnouere uirum et , quod bene uerteret , acciri iusserunt .
sed parum spei erat uoluntate quicquam facturum ; uim
adhiberi ac metum placuit .
itaque silentio noctis cum
tectum uillae qui ad id missi erant intrassent , somno grauem
Quinctium oppressum , nihil medium aut imperium atque
honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes ,
in castra pertraxerunt .
imperator extemplo adueniens
appellatus , insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo
deferunt et ad urbem ducere iubent .
suo magis inde
impetu quam consilio ducis conuolsis signis infesto agmine
ad lapidem octauum uiae , quae nunc Appia est , perueniunt ;
7.39.9
7.39.12
7.39.13
7.39.14
7.39.15
7.39.16
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.39.3 | Liv. 7.39.12 (English) | >>Liv. 7.40.3 |