Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.39.6 | Liv. 7.39.15 (English) | >>Liv. 7.40.7 |
7.39.12patriciae hic uir gentis
erat ; cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes
alter ex uolnere claudus fecisset , ruri agere uitam procul
ambitione ac foro constituit .
nomine audito extemplo
agnouere uirum et , quod bene uerteret , acciri iusserunt .
sed parum spei erat uoluntate quicquam facturum ; uim
adhiberi ac metum placuit .
itaque silentio noctis cum
tectum uillae qui ad id missi erant intrassent , somno grauem
Quinctium oppressum , nihil medium aut imperium atque
honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes ,
in castra pertraxerunt .
imperator extemplo adueniens
appellatus , insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo
deferunt et ad urbem ducere iubent .
suo magis inde
impetu quam consilio ducis conuolsis signis infesto agmine
ad lapidem octauum uiae , quae nunc Appia est , perueniunt ;
7.39.17issentque confestim ad urbem , ni uenire contra exercitum
dictatoremque aduersus se M . Ualerium Coruum dictum
audissent et magistrum equitum L . Aemilium Mamercum .
7.39.13
7.39.14
7.39.15
7.39.16
ch. 40
7.40.1
7.40.2
7.40.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.39.6 | Liv. 7.39.15 (English) | >>Liv. 7.40.7 |