Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.3.6 | Liv. 7.4.5 (English) | >>Liv. 7.5.6 |
7.4.2Pomponio tribuno plebis . acerbitas in dilectu , non damno
modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata , partim
uirgis caesis qui ad nomina non respondissent , partim in
uincula ductis ,
7.4.3inuisa erat , et ante omnia inuisum ipsum ingenium
atrox cognomenque Imperiosi , graue liberae ciuitati ,
ab ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in
alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret .
criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuuenem
nullius probri compertum , extorrem urbe , domo , penatibus ,
foro , luce , congressu aequalium prohibitum , in opus
seruile ,
7.4.5prope in carcerem atque in ergastulum dederit , ubi
summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana miseria
disceret uere imperioso patre se natum esse . at quam ob
noxam ?
7.4.6quia infacundior sit et lingua impromptus ; quod
naturae damnum utrum nutriendum patri , si quicquam in
eo humani esset , an castigandum ac uexatione insigne faciendum
fuisse ? ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere
si quid ex progenie sua parum prosperum sit ;
7.4.7at hercule
L . Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii
insuper premere et , si quid in eo exiguum naturalis uigoris
sit , id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes
habendo .
7.4.4
ch. 5
7.5.1
7.5.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.3.6 | Liv. 7.4.5 (English) | >>Liv. 7.5.6 |