Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.40.4 | Liv. 7.40.10 (English) | >>Liv. 7.40.18 |
7.40.8ac si cui genus , si cui sua uirtus , si cui etiam maiestas , si cui
honores subdere spiritus potuerunt , iis eram natus , id specimen
mei dederam , ea aetate consulatum adeptus eram , ut potuerim
tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox
esse non solum plebi .
quod meum factum dictumue consulis
grauius quam tribuni audistis ? eodem tenore duo insequentes
consulatus gessi , eodem haec imperiosa dictatura geretur ;
ut neque in hos meos et patriae meae milites <sim > mitior
quam in uos —horreo dicere —hostes .
ergo uos prius in me
strinxeritis ferrum quam in uos ego ; istinc signa canent ,
istinc clamor prius incipiet atque impetus , si dimicandum
est .
inducite in animum quod non induxerunt patres
auique uestri , non illi qui in Sacrum montem secesserunt ,
non hi qui postea Auentinum insederunt .
exspectate , dum
uobis singulis , ut olim Coriolano , matres coniugesque crinibus
passis obuiae ab urbe ueniant . tum Uolscorum legiones ,
quia Romanum habebant ducem , quieuerunt : uos , Romanus
exercitus , ne destiteritis impio bello .
T . Quincti , quocumque
istic loco seu uolens seu inuitus constitisti , si dimicandum
erit , tum tu in nouissimos te recipito ; fugeris etiam
honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra
patriam .
nunc ad pacificandum bene atque honeste inter
primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris .
postulate aequa et ferte ; quamquam uel iniquis standum est
potius quam impias inter nos conseramus manus .'
7.40.9
7.40.10
7.40.11
7.40.12
7.40.13
7.40.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.40.4 | Liv. 7.40.10 (English) | >>Liv. 7.40.18 |