Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.40.5 Liv. 7.40.12 (English) >>Liv. 7.41.2

7.40.9quod meum factum dictumue consulis grauius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur; ut neque in hos meos et patriae meae milites <sim> mitior quam in uoshorreo dicerehostes.

7.40.10ergo uos prius in me strinxeritis ferrum quam in uos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est.

7.40.11inducite in animum quod non induxerunt patres auique uestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Auentinum insederunt.

7.40.12exspectate, dum uobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obuiae ab urbe ueniant. tum Uolscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieuerunt: uos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello.

7.40.13T. Quincti, quocumque istic loco seu uolens seu inuitus constitisti, si dimicandum erit, tum tu in nouissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra patriam.

7.40.14nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et ferte; quamquam uel iniquis standum est potius quam impias inter nos conseramus manus.'

7.40.15T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos uersus 'me quoque' inquit, 'milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem.

7.40.16non enim illa modo Uolscus aut Samnis sed Romanus uerba fecit, uester consul, uester imperator, milites, cuius auspicia pro uobis experti nolite aduersus uos uelle experiri.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.40.5 Liv. 7.40.12 (English) >>Liv. 7.41.2

Powered by PhiloLogic