Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.39.13 Liv. 7.40.5 (English) >>Liv. 7.40.12

7.40.2nondum erant tam fortes ad sanguinem ciuilem nec praeter externa nouerant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia:

7.40.3Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret nedum aduersus patriam, Coruinus omnes caritate ciues, praecipue milites, et ante alios suum exercitum complexus. <is> ad conloquium processit.

7.40.4cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia quam ab suis silentium datum. 'deos' inquit 'immortales, milites, uestros [publicos] meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex poposci ut mihi de uobis concordiae partae gloriam non uictoriam darent.

7.40.5satis fuit eritque unde belli decus pariatur: hinc pax petenda est. quod deos immortales inter nuncupanda uota expoposci, eius me compotem uoti uos facere potestis,

7.40.6si meminisse uoltis non uos in Samnio nec in Uolscis sed in Romano solo castra habere, si illos colles quos cernitis patriae uestrae esse, si hunc exercitum ciuium uestrorum, si me consulem uestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra ui cepistis.

7.40.7ego sum M. Ualerius Coruus, milites, cuius uos nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis sensistis, nullius superbae in uos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos.

7.40.8ac si cui genus, si cui sua uirtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox esse non solum plebi.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.39.13 Liv. 7.40.5 (English) >>Liv. 7.40.12

Powered by PhiloLogic