Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.40.2 Liv. 7.40.9 (English) >>Liv. 7.40.17

7.40.7ego sum M. Ualerius Coruus, milites, cuius uos nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis sensistis, nullius superbae in uos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos.

7.40.8ac si cui genus, si cui sua uirtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox esse non solum plebi.

7.40.9quod meum factum dictumue consulis grauius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur; ut neque in hos meos et patriae meae milites <sim> mitior quam in uoshorreo dicerehostes.

7.40.10ergo uos prius in me strinxeritis ferrum quam in uos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est.

7.40.11inducite in animum quod non induxerunt patres auique uestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Auentinum insederunt.

7.40.12exspectate, dum uobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obuiae ab urbe ueniant. tum Uolscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieuerunt: uos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello.

7.40.13T. Quincti, quocumque istic loco seu uolens seu inuitus constitisti, si dimicandum erit, tum tu in nouissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra patriam.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.40.2 Liv. 7.40.9 (English) >>Liv. 7.40.17

Powered by PhiloLogic