Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.40.12 Liv. 7.41.2 (English) >>Liv. 7.42.2

7.40.17qui pugnarent uobiscum infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime uobis, suis militibus, parceret, cui plurimum uos, imperatori uestro, crederetis, eum elegit.

7.40.18pacem etiam qui uincere possunt uolunt: quid nos uelle oportet?

7.40.19quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?'

ch. 41 7.41.1 approbantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit; orauit ut causam miserorum ciuium susciperet susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare solitus esset tueretur:

7.41.2sibi se priuatim nihil cauere; nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cauendum, quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit ne fraudi secessio esset.

7.41.3Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato ad urbem reuectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino ne cui militum fraudi secessio esset. orauit etiam bona uenia Quirites ne quis eam rem ioco serioue cuiquam exprobraret.

7.41.4lex quoque sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi ipso uolente deleretur; additumque legi ne quis, ubi tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset.

7.41.5id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant.

7.41.6huic infensi milites erant, quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, [qui] ab Lautulis fugisse[n]t.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.40.12 Liv. 7.41.2 (English) >>Liv. 7.42.2

Powered by PhiloLogic