Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.40.16 | Liv. 7.41.6 (English) | >>Liv. 7.42.6 |
7.41.3Quinctio conlaudato , ceteris bonum animum habere iussis ,
dictator equo citato ad urbem reuectus auctoribus patribus
tulit ad populum in luco Petelino ne cui militum fraudi
secessio esset . orauit etiam bona uenia Quirites ne quis
eam rem ioco serioue cuiquam exprobraret .
lex quoque
sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi
ipso uolente deleretur ; additumque legi ne quis , ubi tribunus
militum fuisset , postea ordinum ductor esset .
id
propter P . Salonium postulatum est ab coniuratis , qui alternis
prope annis et tribunus militum et primus centurio erat ,
quem nunc primi pili appellant .
huic infensi milites erant ,
quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et , ne particeps
eorum esset , [qui ] ab Lautulis fugisse [n ]t .
itaque
cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur ,
tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum
honorem pluris quam concordiam ciuitatis aestimarent ,
perpulit ut id quoque ferretur .
aeque impotens postulatum
fuit ut de stipendio equitum —merebant autem triplex ea
tempestate —aera demerentur , quod aduersati coniurationi
fuissent .
7.41.4
7.41.5
7.41.6
7.41.7
7.41.8
ch. 42
7.42.1
7.42.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.40.16 | Liv. 7.41.6 (English) | >>Liv. 7.42.6 |