Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.41.7 | Liv. 7.42.8 (English) | >>Liv. 8.1.1 |
7.42.4nec in T . Quincti
uillam sed in aedes C . Manli nocte impetum factum eumque
a coniuratis comprehensum ut dux fieret ; inde ad quartum
lapidem profectos loco munito consedisse ;
7.42.5nec ab
ducibus mentionem concordiae ortam sed repente , eum in
aciem armati exercitus processissent ,
7.42.6salutationem factam et
permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes
milites coepisse coactosque consules , cum uiderent auersos
a dimicatione militum animos , rettulisse ad patres de concordia
reconcilianda .
adeo nihil praeterquam seditionem
fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores
constat .
et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus
graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit ,
et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates
etiam Norbam atque Setiam , finitimas colonias Romanas ,
incursione subita depopulati sunt .
7.42.7
7.42.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.41.7 | Liv. 7.42.8 (English) | >>Liv. 8.1.1 |