Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.4 Liv. 7.5 (English) >>Liv. 7.6

ch. 5 7.5.1 omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam inuidiae atque criminum esse aegre passus,

7.5.2ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile.

7.5.3inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo ait; nuntiaret T. Manlium L. filium esse.

7.5.4mox introductusetenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid noui aut consilii ad rem agendam deferresalute accepta redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit.

7.5.5procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.

7.5.6pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est uerba; et prae se deinde tulit ea ui subactum se incepto destitisse.

7.5.7nec, perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate auertisset.

7.5.8itaque non patri modo remissa causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit et,

7.5.9cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fierinam [et] antea, sicut nunc quos Rufulos uocant, imperatores ipsi faciebant—, secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu hominum iuuentam egisset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.4 Liv. 7.5 (English) >>Liv. 7.6

Powered by PhiloLogic