Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.4.1 Liv. 7.5.3 (English) >>Liv. 7.6.1

7.4.7at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.

ch. 5 7.5.1 omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam inuidiae atque criminum esse aegre passus,

7.5.2ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile.

7.5.3inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo ait; nuntiaret T. Manlium L. filium esse.

7.5.4mox introductusetenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid noui aut consilii ad rem agendam deferresalute accepta redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit.

7.5.5procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.

7.5.6pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est uerba; et prae se deinde tulit ea ui subactum se incepto destitisse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.4.1 Liv. 7.5.3 (English) >>Liv. 7.6.1

Powered by PhiloLogic