Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.4.4 | Liv. 7.5.4 (English) | >>Liv. 7.6.2 |
7.5.1
omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis
inritatus est animus ; quin contra se quoque parenti causam
inuidiae atque criminum esse aegre passus ,
7.5.2ut omnes di
hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis
eius malle , capit consilium rudis quidem atque agrestis animi
et quamquam non ciuilis exempli , tamen pietate laudabile .
inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque
a porta domum confestim ad M . Pomponium tribunum
pergit ; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo
ait ; nuntiaret T . Manlium L . filium esse .
mox introductus
—etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid
noui aut consilii ad rem agendam deferre —salute accepta
redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit .
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super
lectum stans ferro intento , nisi in quae ipse concepisset uerba
iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam
habiturum , se eum extemplo transfixurum minatur .
pauidus tribunus , quippe qui ferrum ante oculos micare , se
solum inermem , illum praeualidum iuuenem et , quod haud
minus timendum erat , stolide ferocem uiribus suis cerneret ,
adiurat in quae adactus est uerba ; et prae se deinde tulit ea
ui subactum se incepto destitisse .
nec , perinde ut maluisset
plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo
potestatem fieri , ita aegre habuit filium id pro parente ausum ;
eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas
patria nihil a pietate auertisset .
7.5.3
7.5.4
7.5.5
7.5.6
7.5.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.4.4 | Liv. 7.5.4 (English) | >>Liv. 7.6.2 |