Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.4.5 | Liv. 7.5.6 (English) | >>Liv. 7.6.3 |
7.5.3inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque
a porta domum confestim ad M . Pomponium tribunum
pergit ; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo
ait ; nuntiaret T . Manlium L . filium esse .
mox introductus
—etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid
noui aut consilii ad rem agendam deferre —salute accepta
redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit .
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super
lectum stans ferro intento , nisi in quae ipse concepisset uerba
iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam
habiturum , se eum extemplo transfixurum minatur .
pauidus tribunus , quippe qui ferrum ante oculos micare , se
solum inermem , illum praeualidum iuuenem et , quod haud
minus timendum erat , stolide ferocem uiribus suis cerneret ,
adiurat in quae adactus est uerba ; et prae se deinde tulit ea
ui subactum se incepto destitisse .
nec , perinde ut maluisset
plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo
potestatem fieri , ita aegre habuit filium id pro parente ausum ;
eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas
patria nihil a pietate auertisset .
itaque non patri modo remissa
causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res
honori fuit et ,
7.5.9cum eo anno primum placuisset tribunos
militum ad legiones suffragio fieri —nam [et ] antea , sicut
nunc quos Rufulos uocant , imperatores ipsi faciebant —,
secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad
conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu
hominum iuuentam egisset .
7.5.4
7.5.5
7.5.6
7.5.7
7.5.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.4.5 | Liv. 7.5.6 (English) | >>Liv. 7.6.3 |