Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.5.4 Liv. 7.6.2 (English) >>Liv. 7.6.10

7.5.8itaque non patri modo remissa causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit et,

7.5.9cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fierinam [et] antea, sicut nunc quos Rufulos uocant, imperatores ipsi faciebant—, secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu hominum iuuentam egisset.

ch. 6 7.6.1 eodem anno, seu motu terrae seu qua ui alia, forum medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur;

7.6.2neque eam uoraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset;

7.6.3id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse uellent. tum M. Curtium, iuuenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque esset;

7.6.4silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem, se deuouisse;

7.6.5equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specum immisisse; donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum.

7.6.6cura non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.5.4 Liv. 7.6.2 (English) >>Liv. 7.6.10

Powered by PhiloLogic