Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.5.7 | Liv. 7.6.4 (English) | >>Liv. 7.6.11 |
7.6.1
eodem anno , seu motu terrae seu qua ui alia , forum
medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitudinem
dicitur ;
7.6.2neque eam uoraginem coniectu terrae , cum
pro se quisque gereret , expleri potuisse , priusquam deum
monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus
posset ;
7.6.3id enim illi loco dicandum uates canebant , si rem
publicam Romanam perpetuam esse uellent . tum M . Curtium ,
iuuenem bello egregium , castigasse ferunt dubitantes
an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque
esset ;
7.6.4silentio facto templa deorum immortalium , quae
foro imminent , Capitoliumque intuentem et manus nunc in
caelum , nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem ,
se deuouisse ;
7.6.5equo deinde quam poterat maxime
exornato insidentem , armatum se in specum immisisse ;
donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac
mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo
T . Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum .
cura
non deesset , si qua ad uerum uia inquirentem ferret : nunc
fama rerum standum est , ubi certam derogat uetustas fidem ;
et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est .
post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis
consultus senatus , cum fetiales ad res repetendas nequiquam
misisset , primo quoque die ferendum ad populum de bello
indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens
iussit .
L . Genucio consuli ea prouincia sorte euenit . in
exspectatione ciuitas erat , quod primus ille de plebe consul
bellum suis auspiciis gesturus esset , perinde ut euenisset res ,
ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura .
7.6.6
7.6.7
7.6.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.5.7 | Liv. 7.6.4 (English) | >>Liv. 7.6.11 |