Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.5.8 Liv. 7.6.7 (English) >>Liv. 7.7.1

7.6.4silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem, se deuouisse;

7.6.5equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specum immisisse; donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum.

7.6.6cura non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.

7.6.7post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens iussit.

7.6.8L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. in exspectatione ciuitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut euenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura.

7.6.9forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret <et> legionibus necopinato pauore fusis consul circumuentus ab insciis quem intercepissent occideretur.

7.6.10quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.5.8 Liv. 7.6.7 (English) >>Liv. 7.7.1

Powered by PhiloLogic