Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.6.7 Liv. 7.7.2 (English) >>Liv. 7.8.1

7.6.11potuisse patres plebi scito pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem ualuisse? uindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.

7.6.12his uocibus curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate euentum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Seruilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.

ch. 7 7.7.1 priusquam dictator legionesque nouae in Hernicos uenirent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie est.

7.7.2in Hernicos morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta. multum ab spe adeundi ualli res Hernicis afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere.

7.7.3dictatoris deinde aduentu nouus ueteri exercitus iungitur et copiae duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum uirtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas uirtutes acuit.

7.7.4neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum uirium hostis suas quoque uires augent. omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadringenariae octo cohortes, lecta robora uirorum, scribuntur.

7.7.5hunc eximium florem iuuentutis, eo etiam quod ut duplex acciperent stipendium decreuerant, spei animorumque impleuere; immunes quoque operum militarium erant, ut in unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili parte adnitendum scirent;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.6.7 Liv. 7.7.2 (English) >>Liv. 7.8.1

Powered by PhiloLogic