Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.6.10 | Liv. 7.7.4 (English) | >>Liv. 7.8.2 |
7.7.2in Hernicos morte consulis contemptim ad castra
Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes , hortante
legato et plenis irae atque indignitatis militum animis
eruptio est facta . multum ab spe adeundi ualli res Hernicis
afuit ; adeo turbatis inde ordinibus abscessere .
dictatoris
deinde aduentu nouus ueteri exercitus iungitur et copiae
duplicantur ; et pro contione dictator laudibus legati militumque ,
quorum uirtute castra defensa erant , simul audientibus
laudes meritas tollit animos , simul ceteros ad aemulandas
uirtutes acuit .
neque segnius ad hostes bellum
apparatur , qui et parti ante decoris memores neque ignari
auctarum uirium hostis suas quoque uires augent . omne
Hernicum nomen , omnis militaris aetas excitur ; quadringenariae
octo cohortes , lecta robora uirorum , scribuntur .
hunc eximium florem iuuentutis , eo etiam quod ut duplex
acciperent stipendium decreuerant , spei animorumque impleuere ;
immunes quoque operum militarium erant , ut in
unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili
parte adnitendum scirent ;
7.7.6extra ordinem etiam in acie locati
quo conspectior uirtus esset .
duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat ;
ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum
est .
primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe
conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem .
postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior
erat , consulto prius dictatore equites , permissu deinde eius
relictis equis , clamore ingenti prouolant ante signa et nouam
integrant pugnam ;
7.7.3
7.7.4
7.7.5
7.7.7
7.7.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.6.10 | Liv. 7.7.4 (English) | >>Liv. 7.8.2 |