Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.6.12 | Liv. 7.7.8 (English) | >>Liv. 7.8.7 |
7.7.5hunc eximium florem iuuentutis , eo etiam quod ut duplex
acciperent stipendium decreuerant , spei animorumque impleuere ;
immunes quoque operum militarium erant , ut in
unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili
parte adnitendum scirent ;
7.7.6extra ordinem etiam in acie locati
quo conspectior uirtus esset .
duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat ;
ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum
est .
primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe
conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem .
postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior
erat , consulto prius dictatore equites , permissu deinde eius
relictis equis , clamore ingenti prouolant ante signa et nouam
integrant pugnam ;
7.7.9neque sustineri poterant , ni extraordinariae
cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent .
7.7.7
7.7.8
ch. 8
7.8.1
7.8.2
7.8.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.6.12 | Liv. 7.7.8 (English) | >>Liv. 7.8.7 |