Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.7.7 | Liv. 7.8.6 (English) | >>Liv. 7.9.8 |
7.8.3et alieno pugnarent loco ?—his inter se uocibus concitati
clamore renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt
hostem , deinde pepulerunt , postremo iam haud dubie auertunt ;
7.8.4neque , tam uires pares quae superauerit res facile
dictu est , nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et
extollere animos et minuere potuit .
usque ad castra fugientes
Hernicos Romanus sequitur : castrorum oppugnatione ,
quia serum erat diei , abstinuere ;—diu non perlitatum tenuerat
dictatorem , ne ante meridiem signum dare posset ; eo
7.8.6in noctem tractum erat certamen .—postero die deserta fuga
castra Hernicorum et saucii relicti quidam inuenti ; agmenque
fugientium ab Signinis , cum praeter moenia eorum
infrequentia conspecta signa essent , fusum ac per agros
trepida fuga palatum est .
nec Romanis incruenta uictoria
fuit : quarta pars militum amissa et , ubi haud minus iacturae
fuit , aliquot equites Romani cecidere .
7.8.5
7.8.7
ch. 9
7.9.1
7.9.2
7.9.3
7.9.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.7.7 | Liv. 7.8.6 (English) | >>Liv. 7.9.8 |