Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.8.2 Liv. 7.9.4 (English) >>Liv. 7.10.4

7.8.7nec Romanis incruenta uictoria fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.

ch. 9 7.9.1 insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Caluus consules in Hernicos exercitum duxissent neque inuentis in agro hostibus Ferentinum urbem eorum ui cepissent, reuertentibus inde eis Tiburtes portas clausere.

7.9.2ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur.

7.9.3dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem.

7.9.4Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obuiam eundum prauae cupiditati fuerit.

7.9.5quaesita ea propriae familiae laus leuiorem auctorem Licinium facit: cum mentionem eius rei in uetustioribus annalibus nullam inueniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus.

7.9.6eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria uia trans pontem Anienis castra habuere. dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.

7.9.7pons in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris indicium esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur incertis uiribus satis discerni poterat.

7.9.8tum eximia corporis magnitudine in uacuum pontem Gallus processit et quantum maxima uoce potuit 'quem nunc' inquit 'Roma uirum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum euentus ostendat utra gens bello sit melior.'



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.8.2 Liv. 7.9.4 (English) >>Liv. 7.10.4

Powered by PhiloLogic