Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.1.1 | Liv. 8.1.7 (English) | >>Liv. 8.2.6 |
8.1.4agri partes duae ademptae . inde uictor exercitus Satricum
contra Antiates ductus . ibi magna utrimque caede atrox
proelium fuit ; et cum tempestas eos neutro inclinata spe
dimicantes diremisset , Romani nihil eo certamine tam
ambiguo fessi in posterum diem proelium parant .
Uolscis
recensentibus quos uiros in acie amisissent haudquaquam
idem animus ad iterandum periculum fuit ; nocte pro uictis
Antium agmine trepido sauciis ac parte impedimentorum
relicta abierunt .
armorum magna uis cum inter caesa hostium
corpora tum in castris inuenta est . ea Luae Matri
dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram maritimam
est depopulatus .
alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non
castra Samnitium , non legiones usquam oppositae ; ferro
ignique uastantem agros legati Samnitium pacem orantes
adeunt .
a quo reiecti ad senatum , potestate facta dicendi ,
positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius
aduersus Sidicinos petierunt :
8.1.9quae se eo iustius petere , quod
et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus , non aduersis
ut Campani , uenissent , et aduersus Sidicinos sumerent
arma , suos semper hostes , populi Romani nunquam amicos ,
8.1.10qui nec ut Samnites in pace amicitiam nec ut Campani
auxilium in bello petissent , nec in fide populi Romani
nec in dicione essent .
8.1.5
8.1.6
8.1.7
8.1.8
ch. 2
8.2.1
8.2.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.1.1 | Liv. 8.1.7 (English) | >>Liv. 8.2.6 |