8.9.12euidentissimum id fuit quod, quacumque equo inuectus
est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pauebant; ubi
uero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae
cohortes Latinorum fugam ac uastitatem late fecerunt.
8.9.13simul et Romani exsolutis religione animis, uelut tum
primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;
8.9.14nam
et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque uires
hastatis ac principibus et triarii genu dextro innixi nutum
consulis ad consurgendum exspectabant.
ch. 10
8.10.1
procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo
superaret Latinorum, Manlius consul audito euentu collegae,
cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus
debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset,
8.10.2paulisper
addubitauit an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde
melius ratus integros eos ad ultimum discrimen seruari,
accensos ab nouissima acie ante signa procedere iubet.
8.10.3qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem aduersarii
fecissent, triarios suos excitauerunt; qui aliquamdiu pugna
atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent
aut hebetassent, pellerent [ui] tamen hostem, debellatum
iam rati peruentumque ad extremam aciem, tum consul
triariis 'consurgite nunc' inquit,
8.10.4'integri aduersus fessos,
memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum,
memores consulis pro uestra uictoria morte occubantis'.
8.10.5ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, noua
ex improuiso exorta acies, receptis in interualla ordinum
antepilanis,
8.10.6clamore sublato principia Latinorum perturbant
hastisque ora fodientes primo robore uirorum caeso per alios
manipulos uelut inermes prope intacti euasere tantaque
caede perrupere cuneos ut uix quartam partem relinquerent
hostium.