Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.9.11 | Liv. 8.10.6 (English) | >>Liv. 8.10.13 |
8.10.3qui ubi subiere , extemplo Latini , tamquam idem aduersarii
fecissent , triarios suos excitauerunt ; qui aliquamdiu pugna
atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent
aut hebetassent , pellerent [ui ] tamen hostem , debellatum
iam rati peruentumque ad extremam aciem , tum consul
triariis 'consurgite nunc ' inquit ,
8.10.4'integri aduersus fessos ,
memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum ,
memores consulis pro uestra uictoria morte occubantis '.
8.10.5ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis , noua
ex improuiso exorta acies , receptis in interualla ordinum
antepilanis ,
8.10.6clamore sublato principia Latinorum perturbant
hastisque ora fodientes primo robore uirorum caeso per alios
manipulos uelut inermes prope intacti euasere tantaque
caede perrupere cuneos ut uix quartam partem relinquerent
hostium .
Samnites quoque sub radicibus montis procul
instructi praebuere terrorem Latinis .
ceterum inter omnes ciues sociosque praecipua laus eius
belli penes consules fuit , quorum alter omnes minas periculaque
ab deis superis inferisque in se unum uertit ,
8.10.8alter ea
uirtute eoque consilio in proelio fuit ut facile conuenerit
inter Romanos Latinosque , qui eius pugnae memoriam
posteris tradiderunt , utrius partis T . Manlius dux fuisset ,
eius futuram haud dubie fuisse uictoriam .
Latini ex fuga
se Minturnas contulerunt . castra secundum proelium capta
multique mortales ibi uiui oppressi , maxime Campani .
Decii corpus ne eo die inueniretur , nox quaerentes oppressit ;
postero die inuentum inter maximum hostium stragem ,
coopertum telis , funusque ei par morti celebrante collega
factum est .
8.10.7
8.10.9
8.10.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.9.11 | Liv. 8.10.6 (English) | >>Liv. 8.10.13 |