Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.11.4 | Liv. 8.11.13 (English) | >>Liv. 8.12.6 |
8.11.10fallacibus litteris
circa Latium nomenque Uolscum missis , quia qui non interfuerant
pugnae ad credendum temere faciliores erant ,
tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus conuenit .
huic agmini Torquatus consul ad Trifanum —inter
Sinuessam Minturnasque is locus est —occurrit . priusquam
castris locus caperetur , sarcinis utrimque in aceruum coniectis
pugnatum debellatumque est ;
8.11.12adeo enim accisae res
sunt ut consuli uictorem exercitum ad depopulandos agros
eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam
Campani sequerentur .
Latium Capuaque agro multati .
Latinus ager Priuernati addito agro et Falernus , qui populi
Campani fuerat , usque ad Uolturnum flumen plebi Romanae
diuiditur .
bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Priuernati
complerent data , terna in Falerno quadrantibus
etiam pro longinquitate adiectis .
extra poenam fuere
Latinorum Laurentes Campanorumque equites , quia non
desciuerant ; cum Laurentibus renouari foedus iussum
renouaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum .
equitibus Campanis ciuitas Romana data , monumentoque
ut esset , aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt .
uectigal quoque eis Campanus populos iussus pendere in
singulos quotannis —fuere autem mille et sexcenti —denarios
nummos quadringenos quinquagenos .
8.11.11
8.11.13
8.11.14
8.11.15
8.11.16
ch. 12
8.12.1
8.12.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.11.4 | Liv. 8.11.13 (English) | >>Liv. 8.12.6 |