Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.10.8 Liv. 8.11.3 (English) >>Liv. 8.11.11

8.10.13sin autem sese deuouere uolet, sicuti Decius deuouit, ni moritur, neque suum neque publicum diuinum pure faciet, siue hostia siue quo alio uolet. qui sese deuouerit, Uolcano arma siue cui alii diuo uouere uolet ius est.

8.10.14telo, super quod stans consul precatus est, hostem potiri fas non est; si potiatur, Marti suouetaurilibus piaculum fieri.

ch. 11 8.11.1 haec, etsi omnis diuini humanique moris memoria aboleuit noua peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.

8.11.2Romanis post proelium demum factum Samnites uenisse subsidio exspectato euentu pugnae apud quosdam auctores inuenio.

8.11.3Latinis quoque ab Lauinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, uictis demum ferri coeptum;

8.11.4et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse Romanis soluendam.

8.11.5qui Latinorum pugnae superfuerant, multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Uescia urbs eis receptaculum fuit.

8.11.6ibi in conciliis Numisius imperator eorum, adfirmando communem uere Martem belli utramque aciem pari caede prostrauisse uictoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro uictis fortunam et illos gerere;

8.11.7funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis deuoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.10.8 Liv. 8.11.3 (English) >>Liv. 8.11.11

Powered by PhiloLogic