Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.10.11 | Liv. 8.11.6 (English) | >>Liv. 8.11.14 |
8.11.2Romanis post proelium demum factum Samnites uenisse
subsidio exspectato euentu pugnae apud quosdam auctores
inuenio .
Latinis quoque ab Lauinio auxilium , dum deliberando
terunt tempus , uictis demum ferri coeptum ;
8.11.4et ,
cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa ,
nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis signis retro
in urbem rediretur , praetorem eorum nomine Milionium
dixisse ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse
Romanis soluendam .
qui Latinorum pugnae superfuerant ,
multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent ,
Uescia urbs eis receptaculum fuit .
ibi in conciliis Numisius
imperator eorum , adfirmando communem uere Martem belli
utramque aciem pari caede prostrauisse uictoriaeque nomen
tantum penes Romanos esse , ceteram pro uictis fortunam et
illos gerere ;
8.11.7funesta duo consulum praetoria , alterum parricidio
filii , alterum consulis deuoti caede ; trucidatum exercitum
omnem , caesos hastatos principesque , stragem et ante
signa et post signa factam ; triarios postremo rem restituisse .
Latinorum etsi pariter accisae copiae sint , tamen supplemento
uel Latium propius esse uel Uolscos quam Romam ;
8.11.9itaque si uideatur eis , se ex Latinis et ex Uolscis populis
iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu Capuam
esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes
necopinato aduentu perculsurum .
fallacibus litteris
circa Latium nomenque Uolscum missis , quia qui non interfuerant
pugnae ad credendum temere faciliores erant ,
tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus conuenit .
8.11.3
8.11.5
8.11.6
8.11.8
8.11.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.10.11 | Liv. 8.11.6 (English) | >>Liv. 8.11.14 |