8.11.14bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Priuernati
complerent data, terna in Falerno quadrantibus
etiam pro longinquitate adiectis.
8.11.15extra poenam fuere
Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non
desciuerant; cum Laurentibus renouari foedus iussum
renouaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.
8.11.16equitibus Campanis ciuitas Romana data, monumentoque
ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
uectigal quoque eis Campanus populos iussus pendere in
singulos quotannis—fuere autem mille et sexcenti—denarios
nummos quadringenos quinquagenos.
ch. 12
8.12.1
ita bello gesto, praemiis
poenaque pro cuiusque merito persolutis T. Manlius
Romam rediit; cui uenienti seniores tantum obuiam exisse
constat, iuuentutem et tunc et omni uita deinde auersatam
eum exsecratamque.
8.12.2Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incursiones
fecerunt. Manlius consul quia ipse per ualetudinem
id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum,
qui tum forte erat praetor, dixit; ab eo magister
equitum L. Papirius Cursor dictus.
8.12.3nihil memorabile aduersus
Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses
statiua in agro Antiati habuisset.
8.12.4anno insigni uictoria de tot ac tam potentibus populis,
ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita
claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius
Mamercinus <Q.> Publilius Philo,
8.12.5neque in similem materiam
rerum, et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica
magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi
rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt.