Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.12.1 Liv. 8.12.10 (English) >>Liv. 8.13.3

8.12.6ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuuentus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitum duxit.

8.12.7Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Ueliternusque populus; uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia.

8.12.8ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant,

8.12.9integer labor restaret, bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audiuit, ipse quoque triumphi ante uictoriam flagitator Romam rediit.

8.12.10qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.

8.12.11nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit, collega haudquaquam aduersante

8.12.12quia et ipse de plebe eratmateriam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei diuisuset postquam senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem aduersus rebellantes Latinos dici iussit, Aemilius,

8.12.13[tum] cuius fasces erant, collegam dictatorem dixit;

8.12.14ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, aduersas nobilitati tulit:

8.12.15unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent; alteram, ut legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suffragium patres auctores fierent;

8.12.16tertiam, ut alter utique ex plebecum eo uentum sit ut utrumque plebeium fieri liceretcensor crearetur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.12.1 Liv. 8.12.10 (English) >>Liv. 8.13.3

Powered by PhiloLogic