Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.12.2 | Liv. 8.12.11 (English) | >>Liv. 8.13.3 |
8.12.7Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Ueliternusque populus ;
uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia .
ubi cum
proeliis quidem superior Romanus esset , ad urbem ipsam
Pedum castraque sociorum populorum , quae urbi adiuncta
erant ,
8.12.9integer labor restaret , bello infecto repente omisso
consul , quia collegae decretum triumphum audiuit , ipse
quoque triumphi ante uictoriam flagitator Romam rediit .
qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo
capto aut dedito triumphum , hinc alienatus ab senatu
Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum
gessit .
nam neque , quoad fuit consul , criminari apud
populum patres destitit , collega haudquaquam aduersante
8.12.12quia et ipse de plebe erat —materiam autem praebebat
criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei
diuisus —et postquam senatus finire imperium consulibus
cupiens dictatorem aduersus rebellantes Latinos dici iussit ,
Aemilius ,
8.12.13[tum ] cuius fasces erant , collegam dictatorem dixit ;
8.12.14ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus . dictatura
popularis et orationibus in patres criminosis fuit , et quod
tres leges secundissimas plebei , aduersas nobilitati tulit :
8.12.15unam , ut plebi scita omnes Quirites tenerent ; alteram , ut
legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suffragium
patres auctores fierent ;
8.12.16tertiam , ut alter utique ex
plebe —cum eo uentum sit ut utrumque plebeium fieri liceret
—censor crearetur .
plus eo anno domi acceptum cladis ab
consulibus ac dictatore quam ex uictoria eorum bellicisque
rebus foris auctum imperium patres credebant .
8.12.8
8.12.10
8.12.11
8.12.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.12.2 | Liv. 8.12.11 (English) | >>Liv. 8.13.3 |